

Liber Job*
Caput 6: Versus 19
Considerate semitas.[Ibid.]Thema interpretaturauster,Saba rete: Auster qui tepore membra dissolvit, est hic fluxa vivendiremissio;rete est actionis obligatio, et fluxis actibus homo implicatur, dum non perfecte mundum deserit, dum non districto studio, sed dissolutis gressibus vadit, ut qui pro amore carnali parentum ad ea quae Dei sunt praepeditur.Considerate,dicit, quia perversa agendo diligimus, sed haec visa in aliis dijudicamus, unde ad nos reversi de hujusmodi erubescimus.Exspectate paulisper.Quia parum est quidquid finitur; sed qui hoc longum putat, de aeternis non curat. Dicta brevitate vitae contra iniquos insurgit voce justorum